

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 14: Versus 3
Et cum esset Bethaniae.[ID.]Hinnulus cervorum semper ad lectulum suum redit, id est, Filius obediens Patri usque ad mortem: obedientiam a nobis petit. Simon enim obediens dicitur.Simonis leprosi.Simon leprosus mundum infidelem primo, postea fidelem significat.Et recumberet, venit,etc. Recumbente seipso, id est, humiliante se, ut eum tangeret fides peccatricis: quae de pedibus ascendit ad caput, a capite descendit per fidem, id est, a Christo ad membra ejus.Mulier.[BEDA.]Maria Magdalena soror Lazari quem suscitavit Dominus, etc., usque ad ut Matthaeus et Marcus perhibent, oleo sancto perfudit.Alabastrum.Alabastrum marmor candidum variis guttis distinctum unguenta incorrupta servat.Nardi spicati.Pistica nardus dicitur mista, quia non solum de radice, sed de spicis et de foliis compositum erat: quod est pretiosius.Et fracto.[HIER.]Domus impleta odore, coelum et terra est. Fractum alabastrum carnale est desiderium, quod frangitur ad caput: ex quo omne corpus compaginatum est.[BED.]Devotio Mariae, fidem et pietatem designat Ecclesiae, etc., usque ad pia praedicatione et devotis veneratur obsequiis.